- SYNTHESIS
- SYNTHESIScommunis apud Romanos convivantium vestis fuit. Licet enim in conviviis publicis ac solem nibus Toga adhiberetur, cenaeque imprimis Imperatoriae nemo nisi togatus interesse auderet; domi tamen privatis conviviis Togas Cenatoriis murabant, quas et Syntheses dixêrunt. Harum mentio frequens in antiquis Scriptoribus, praecipue apud Martialem, eaque omnibus obvia. Iustus Lipsius in Saturnalibus suis ditiorum solum et lautiorum illas fuisse existimat, ex eo, quod apud Martialem, l. 5. Epigr. 81. v. 2. Zoilus quidam unâ coenâ undecies Synthesin mutâsse, quodqueve apud Suetonium, c. 51. Nero plerumque synthesinatus prodiissein publicum, legitur. Interim viliorum quoque hanc vestem fuisse, etiam in municipiis, ex eodem Poeta, l. 4. discimus, ubi, quam vis Poetice ait, Epigr. 66. v. 4.Duxit et aestates Synthesis una decem.Fuit autem ad instar Pallii, et lintea sindon, quâ involvebantur in convivio, reliquis utplurimum depositis vestimentis; quam vis Martialis et Ovidius Pallia appellent communi voce, quae de omnibus vestium generibus non raro usurpatur. Sane in antiquis Tricliniorum figutis homines seminudi cubant, solô lineô, quod fortasse Synthesis, semiamicti. Atque ita sindonem, quâ indutus super nudo adolescens ille erat, qui CHRISTUM a Iudaeis captum sequebatur, quâque relictâ nudus aufugit, Marc. c. 14, v. 52. Synthesin fuisse, credit Ferrarius, vel certe vestem convivalem, quas non fuisse pretiosas, ut volebat debili coniectutâ Baronius, ostendit Casaubonus Exerc. 16. Muliebres quoque cenatorias fuisse, docet Pomponius, de auro arg. leg. Q. Mutius, ait, scire se quendam Senatorem muliebribus cenatoriis uti solitum; quae colore fortasse a virilibus distinctae. Martial. l. 10. Epigr. 29. v. 1.Quam mihi mittebas Saturni tempore lancem,Misisti dominae sextiliane, tuae:Et quam donabas dictis a Marte Calendis,De nostra Prasina est Synthesis emptatoga.Pretiô nempe, quô emere solebat togam, quam Poetae natali suô mitteret, emit viridem cenatoriam amicae. Et fortasse Synthesis est, quâ indutum videmus senem discubiturum, in monumento quod publicavit Ursinus, ad Ciacconii Triclinium. Non vero solum Synthesis in cenis, sed et totô Saturnalium tempore, usus fuit. Romani enim omnes, his durantibus, synthesinati sive in cenatoriis, quasi eô tempore esset perpetuum convivium, incessisse leguntur. Quare merito Carisianum reprehendit Poeta saepe la udatus, quod Saturna libus togatus incederet, l. 6. Epigr. 24. Et Seneca, December, inquit Ep. 18. est mensis cum maxime civitas desudat. Site hîc haberem, libenter tecum conferrem, quid existimares esse faciendum, utrum nihilex quottidiana consuetudine movendum: an ne dissidere videremur, cum publicis moribus et hilarius cenandum et exuendam togam etc. Unde colligimus, Synthesin a tunica fuisse distinctam, alioqui enim Romani, non in conviviis modo, sed et Saturnalium tempore, saltem incessissent tunicati. Sic apud Xiphilinum, l. 63. Cornelius Fronto, causarum Patronus, cum aliquando altâ nocte domum rediret, ac intellexiset a quodam, cui parrocinium promiserat, Hadrianum ius reddere, ἔν τε τῇ ςτολῇ τῇ δειπνίτιδι, ut erat in cenatorio amictu, ad Tribunal accessisse legitur. Octavius Ferrarius, de Re vestiaria, Part. 1. l. 1. c. 30. et 31. Interim aestate quidem Syntheses, quae ex lino et leviore mareria erant: hieme vero laenae, utpote indumentum densum ac villosum, adhibebantur: Unde Martialis, l. 14. Epigr. 136. cuius titul. Laena, sic ait:Tempore brumali non multum linea prosunt,Calfaciunt villi pallia vestra mei.De Synthesi Gallorum, i. e. Sacerdotum Cybeles, ita Dionys. l. 2. Ingenuus Romanus nemo est mitriacus, nec oberr at ad Phrygios modulos indutus Synthesin, neque ex decreto Senatus initiatur magnae Matris Orgiis. Vide Rosin. Antiqq. l. 5. c. 32. Sed et elegantiorem vestem, quâ certis diebus festis populo Rom. extra ordinem uti licuerit, hâc voce denotatam vult Turnebus, Advers. l. 23. c. 19. ubi eam inde dictam, quod cum eâ raro uterentur, domi in arca et prelis compositam haberent, addit. Salmasio vestes aliae singulares, sparsae et solutae erant, Graecis μοναχαὶ dictae, aliae in Synthesin compositae et congregatae. Et quidem quae in synthesi struebantur, certô numerô solebant secundum species inter se iungi ac componi, septenaeque vestes eiusdem coloris, facturae et materiae, synthesin unam constituebant: ut septem tunicae subsericae coloriae, septem purpureae, septem pallia aurô sparsa etc. Septenriô enim numerô sempet construebantur hae vestium syntheses: undeSeptenaria synthesis Sagunti,apud Martialem, l. 4. Epigr. 56. v. 15. pro septem vasis paribus fictilibus. Namque et ad vasa vocabulum transiatum. Sic Statius, l. 4. Sylv. 9. v. 44.Aut unam dare synthesin (quid horres?)Alborum calicum atque caccaborum?Ubi Synthesis calicum, sunt septem calices; Synthesis caccaborum, septem caccabi. Sic itaque septenae vestes Synthesin faciebant. Pretiosae vero tantum illae, et quae raro usurparentur, quaeque diebus festis solum sumerentur, ita per syntheses disponebantur.Unde Synthesina vestis, quae de synthesi, pro sumptuosa et pretiosa qua coloribus, qua materiâ, quâ plumandi artificio. Et Syntheses quoque ipsae vestes, quae in synthesi pom solebant, Graeci κατακλείςτους vocârunt. Origo vocis a Graeco συντίθεςθαι, condi, componi etc. Vide Auctorem praefatum, Not. ad Vopisc. in Bonoso, c. ult. et ad Solinum, p. 1170. nec non supra in voce Cataclistae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.